ARMAMAXA

ARMAMAXA
ARMAMAXA
lecticae genus apud Persas, quô mulieres vehebantur. Maxim. Tyr. Serm. 34. θαυμάζεις τιάραν Μηδικην`, καὶ τράπεζαν βαρβαρικην`, καὶ Α῾ρμάμαξαν Περσικην´. Xenoph. l. 3. παιδ Α᾿ναβάντες ἐπὶ τᾶς Α῾ρμαμάξας συν` ταῖς γυναιξίν. Qu. Curtius, l. 3. c. 3. Quindecim inde, quas Armamaxas appellant, sequebantur. Cuiusmodi Harmamaxas mulis iungi solitas ex Cresiae fragmentis colligimus. Brisson. l. 2. de regn. Pers. Paulo aliter Phavorinus, cum ait: Α῾ρμάμαξα ἡ πρὸς ἀνδρῶν καθέδραν κατεςκευασμένη ἅρμαξα, οἶον ἅρμα καὶ ἅρμαξα, ἤ ἀνδράμαξά τις οὖσα ἡ ἄγουσα τοὺς ἄνδρας; quibus verbis innuit vocis notationem, ex ἅρμμ et ???῀ ρμαξα quiddam conflatum hoc vehiculi genus indigitans: simulque virorum potius vehiculum fuisse ostendit. Usus eius in Cerealibus quoque ludis, in quibus ea, quae pompam constituebant, sic enarrantur a Tertulliano de Spectacul. c. 7. Simulacrorum series, imaginum agmen, currus, thensae, Armamaxae, sedes, cornae, exuviae. Ubi currus, magnificentiae maioris ergo, inanes ducebantur: thensae Deorum vehiculum erant: in Armamxis autem viti insignes vehebantur, vel imaginum agmen, vide Alex. ab Alex. l. 2. c. 32. Thom. Godwyn. Anthologiae Hist. Rom. l. 2. sect. 3. c. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • CURRUS Solis — 2. Regum c. 23. v. 11. Et cessare fecit (Iosias) equos, quos Soli dederant Reges Iuda, ab ingressu domus Dei ad domum Nathan melechi Eunuchi, quae erat in Parvar im et Currus Solis combussit igni: quibusdam quadrigae suêre, in quibus sculprae… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”